Hľadaný výraz: Z 95, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro. 2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei. 3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt. 5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt. 6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos, 7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. 8 Utinam hodie vocem eius audiatis: “ Nolite obdurare corda vestra, 9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. 11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.

1

mail   print   facebook   twitter